

Liber Primus Samuelis*
Caput 17: Versus 29
Nunquid non verbum?[ID.]Quasi diceret, est, quia non est voluntas praeliandi, sed ut scirem quod nesciebam. Audaciam tamen ex eo sumpserat, quod Spiritum sanctum acceperat; expertus auxilium Dei in leone et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen, non tam victoriae cupidus, quam ultor blasphemiarum Dei et injuriarum populi.